Latin
Book 3, CAP.L.—Ignem veni miitere in terram (Luc. XII. 49)
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3-5
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 2, in Ezech. ,n. 12.) Ignis nomine, cum per significationem dicitur, aliquando Spiritus sanctus, aliquando vero mentis malitia designatur. Per ignem Spiritus sanctus solet figurari, de quo in EvangelioDomious dicit: Ignem veni mittere in terram,et quid velo, nisi ut accendatur? Ignis quippe in terram mittitur, cum per ardorem sancti Spiritus affla ta terrena mens a carnalibus suis desideriis concrematur. Cum enim carnalis mens sanctum Spiritum accipit, amore spirituali succensa, malum plangit quod fecit. Et terra ardet, quando accusante se conscientia, cor peccatoris uritur, et in dolore pœnitentiæ crematur. De malo autem igne dicitur: Et nunc ignis adversarios consumit (Hebr. X, 27), quia cor pessimum ex sua malitia tabescit.