Latin
Book 3, Chapter 49
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.49
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xxv, num. 1.) Quoniam ab internis atque invisibilibus oculos clausimus, et visibilibus pascimur, plerumque hominem non ex eo quod ipse est, sed ex his quæ circa ipsum sunt veneramur. Cumque non intuemur quid ipse sit, sed quid possit, in acceptione personarum non ex personis sed ex rebus adjacentibus ducimur. Sicque fit ut is quoque apud nos intus in despectionem veniat qui foris honoratur, quia dum pro his quæ circa illum sunt honorabilis habetur, rebus Me in examine nostro postponitur. Sed omnipotens Deus vitam hominum ex sola qualitate interrogat meritorum, st saepe inde plus punit unde hic majora ad ministerium contulit. Veritate attestante, quae ait: Cui multum datum est, multum quæretur ab eo.