Latin
Book 3, CAr. LXII. — Regavit Dominum Jesum quidam ie Pharisæis, ut manducaret cum illo.…
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3-8
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 33, in Evang. ,n. 1.) Hanc quam Lucas peccatricem mulierem, Joannes vero Mariam nomi nat, illam esse Mariam credimus de qua Marcus septem daemonia ejecta fui se commemorat; et quia per septem daemonia, nisi universi designantur vitia? Quia enim septem diebus omne tempus comprebenditur, recte septenario numero universitas figuratur. Septem ergo daemonia Maria habuit quae vitiis universis plena fuit. Sed ecce quia turpiludinis suæ maculas aspexit, tavando ad fontem misericordiæ cucurrit, convivantes non erubuit. Nam quia semetipsam graviter erubescebat intus, nihil esse credidit quod verecundaretur foris.