Latin
Book 3, Chapter 61
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.61
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XIV, num. 31.) Sunt quidam qui postquam Deum in mente contempserint, multo magis humana judicia spernunt, et omne malum quod appetunt audacter peragere non erubescunt. Quos ad perpetrandum malum iniquitas occulta invitat, et nulla aperta verecundia retardat. Sicut de quodam iniquo judice dicitur: Deum non timebat, et hominem non quoniama perpetrandis malis nec Dei timore, nec hominum pudore refrenabatur.