Latin
Book 3, Chapter 24
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.24
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 38, in Evang. ,n. 11). Charitas in duobus praeceptis, in dilectione Dei sollicet, et proximi continetur; et ipsa dilectio proximi in duobus præceptis subdividitur, cum quidam sapiens dicat: Omne quod odis tibi fieri, vide ne ipse facia alteri (Tob. IV, 16). Et per semetipsam Veritas prædicat, dicens: Quæ vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis. Si enim et quod impendi nobis recte volumus, hoc aliis impartimur; et quod nobis fieri nolumus, hoc aliis ipsi facere devitamus, charitatis jura illaesa servamus. Sed nemo cum quempiam diligit, habere se charitatem protinus putet, nisi prius ipsam vim suae dilectionis examinet. Nam si quis quemlibet amat, sed propter Deum non amat, charitatem non habet, sed habere se putat. Charitas autem vera est, cum et in Deo diligitur amicus, et propter Deum diligitur inimicus. Ille enim propter Deum diligit eos quos diligit, qui jam et eos diligere a quibus non diligitur scit. Probari etenim charitaa per solam odii adversitatem solet; unde et per semetipsum Dominus dicit: Diligite inimicos vestros: benefacite hi, qui oderunt vox (Matth. v, 44). Ille ergo securus amat qui propter Deum et illum amat a quo se intelligit non amari. Duo igitur præcepta charitatis, dilectionem Dei videlicet et proximi, necesse est ut custodiat quisquis habere in nuptiis, id est in sancta Ecclesia, vestem nuptialdem curat. Hinc est enim quod apud Ezechielem prophetam portae civitatis in monte constitutae vestibulum duobus cubitis mensuratur, quia nimirum accessus, nobis cœlestis civitatis non panditur, si in hac Ecclesia quae pro eo quod adhuc foris est vestibulum dicitur Dei et proximi dilectio non tenetur.