Latin
Book 3, Chapter 25
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.25
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXII, num. 27.) Quia, teste Paulo (1 Cor. XIII), charitas patiens et benigna describitur, per patientiam aliena mala debemus aequanimiter tolerare, et per benignitatem bona nostra misericorditer impendere, sicut Redemptor humanigeneris nos admonet, et dicit: Dimittite, et dimittetur vobis: date, et dabitur vobis. Dare namque nostrum ad res pertinet quas exterius habamu, diraittere autem ad relaxandum dolorem quem Interius ex aliena culpa contrahimus. Sed sciendum est quia qui omnino dimittit et non dat, etsi non plene operatus est, meliorem tamen partem misericordiæ tenuit. Qui vero dat et minime dimitlit, omnino misericordiam nullam facit, quia ab omnipotente Deo munus ex manu non accipitur quod obligato corde in malitia profertur. Mandari etenim debet prius animus qui eleemosynam praebet, quoniam omne quod Deo datur ex dantis mente peosatur.