Latin
Book 3, Chapter 27
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.27
Unproofread scanNot analysed yet
(Regul. pastor. part. m, cap. 38.) Saepe nonnulli ad Dominum post carnis peccata redeuntes, tanto se ardentius in bonis operibus exhibent, quanto damnabiliores se de malis vident; et saepe nonnulli in carnis intearitate perdurantes, cum minus se resciunt habere quod defleant, plene sibi sufficere vitae suae innocentiam putant, et ad fervorem spiritus nullis se ardoris stimulis inflammant. Et fit Deo plerumque gratior amore ardens vita post culpam, quam securitate torpens innocentia. Unde et voce judicis dicitur: Remittuntureipeccatamulta, quia dilexit multum. Et: Gaudium erit in cœlo super uno pœnitente, quam super nonaginta novem justis, quibus non est opus pœnitentia (Luc. vii, 47). Quod citius et ex ipso usu colligimus, si nostrae mentis judicia pensemus. Plus namque terram diligimus, quae post spinas exarara fructusuberes producit, quam quæ nullas spinas habuerit, sed tamen exculta sterilem segetem gignit.