Latin
Book 3, Chapter 26
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.26
Unproofread scanNot analysed yet
(Regul. pastor. part. 111, cap. 9.) Dominus in Evangelio dicit Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos: orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Luc. XI, 2'7). Virtus est coram hominibus adversarios tolerare, sed virtus coram Deo, diligere. quia hoc solum sacrificium Deus accipit quod ante ejus oculos in altari boni operIs namma charitalis incendit. Hinc est quod rursum quibusdam patientibus, nec tamen diligentibus, dicitur: Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuonon vides? Perturbati quippe impatientiae festuca est, malitia vero corde, trabes in oculo. Illam enim aura tentationisagitat, hanc consummata nequi- Iii pene immobiliter portat. Recte igitur illic subjungitur: Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. Ac si dicatur menti iniquae iterius dolenti, et sanctam se exterius per patientiam demonstranti: Prius a te molem malitiae excute, et tunc alios de impatientiae levitate reprehende, ne dum non studes simulationem vincere, pejus sit tibi aliena prava tolerare.