Latin
Book 3, Chapter 33
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.33
Unproofread scanNot analysed yet
In exposit. B. Job, lib. XXXV, num. 41.) Cum prædicatores ad annuntiandum Dominus mitteret, binos misisse testatur Evangelium, cum dicit: Designavit Dominus Jesus septuaginta duos discipulos: tt misit illos binos ante faciem suam, in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. Ideo autem bini missi esse describuntur, ut quia vel duo sunt praecepta charitatis, vel quia societas haberi minus quam inter duos non potest, sancti prcedicatores ex ipsa qualitate suae missionis cognoscerent quantum concordiam societatis amarent.