Latin
Book 3, Chapter 34
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.34
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXIII, num. 13.) Quatuor sunt species quibus omnis tumor arrogantium demonstratur: cum bonum aut a semetipsis habere se aestimant, aut sibi desuper datum creiunt, et pro suis hoc se meritis accepisse putant, autcerte cum se jactant habere quod non habent, aut despectis caeteris, videri singulariter appetunt habere quod habent. A semetipso enim bonum se habere jactabat, cui per Apostolum dicitur: Quid autem habes, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (/Cor. IV, 7)? Rursum ne dari nobis bonum gratiae pro nostris praecendentibus meritis crederemus, idem apostolus admonet, dicens: Gratia estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis, sed Deidonum est, nonex operibus, ut ne quis glorietur (Ephel. II,8). Qui etiam de semetipso ait: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus, sed misericordiam consecutus sum (I Tim. i, 13). Quibus verbis aperte declarat quod gratia non pro meritis tribuatur, dum ex seipso docuit, et quid de malitia meruit, et quid de benevolentia accepit. Rursum nonnulli jactant se habere quod non habent, sicut angelo Ecclesiæ Laodiceae dicitur: Quia dicis quod dives sum et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus (Apoc. III, 17). Rursum nonnulli, despectis caeteris, videri appetunt singulariter bonum habere quod habent. Unde et Pharisæus idcirco de templo absque justificatione descendit, quia bonorum operum merita sibi quasi singulariter tribuens, oranti Publicano se prætulit. Sancti quoque apostoli ab hoc elationis vitio revocantur, qui de praedicatione redeuntes, cum elati dicerent: Domine, in nomine tuo etiam dæmonia nobis subjecta sunt (Luc. x, 17): ne de hac miraculorum singularitate gauderent illico eis respondit Dominus, dicens: Videbam Satanam velut fulgur de calo cadentem (Isa. XIV, 13). Ipse quippe singulariter elatus dixerat: Super astra cœli exaltabo solium meum: sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, similis ero Altissimo, Et mire Dominus ut in discipulorum cordibus elationem premeret, mox judicium, ruinæ retulit quod ipse magister elationis accepit; ut in auctore superbiae discerent quid de elationis initio formidarent.