Latin
3.37.1 to 3.37.24
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.37.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
(Mixtim ex lib. vt, in expos. B. Job, num. 57 et 61, et hom. 3, in Ezech. ,n. 9, ac præsertim lib. II in Ezech. ,hom. 2, n. 8.) Duae sunt sanctorum vitae, activa scilicet et contemplativa. Activa vita est panem esurienti tribuere, verbo sapientiæ nescientem docere, errantem corrigere, ad humilitatis viam superbientem proximum revocare, infirmantis curam gerere, quae singulis quibusque expediant dispensare, et commissa nobis quater subsistere valeant providere. Contemplativa vero vita est charitatem quidem Dei et proximi tota mente retinere, sed ab exteriori actione quiescere, soli desiderio Condiloris inhaerere, ut nil jam agere libeat, sed calcalis curis omnibus, ad videndam sui Creatoris faciem animus inardescat; ita ut jam noverit carnis corruptibilis pondus cum mœrore portare, totisque desideriis appetere illis hymnidicis angelorumchoris interesse, civibus admisceri coelestibus, de aeterna in conspectu Dei incorruptione gaudere; sed activa prior est tempore quam contemplativa, quia ex opere bono tenditur ad contemplationem. Contemplativa autem major est merito quam activa, quia hæc in usu præsentis operis laborat, illa vero sapore intimo venturam jam iequiem degustat. Quod enim contemplativa minor quidem tempore. sed merito major sit quam acliva, sacris Evangelii verbis ostenditur, in quo duae mulieres, Martha scilicet et Maria, diversa egisse referuntur. Martha quippe circa frequens ministerium satagebat: Maria vero sedens ad pedes Domini,. ejus verba audiebat. Quid enim per Marthamexterioribus obsequiis occupatam nisi activa vita signatur? et quid per Mariam quæ verba Domini residens audiebat, nisi contemplativa exprimitur? Una quippe earumerat intenta operi, altera contemplationi: una serviebat activæ vitae per exterius ministerium, altera contemplativæ persuspensionem cordis in verbum. Et quamvis activa sit bona,melior tamen est contemplativa, quia ista cum mortali vita deficit, illa vero iu immortali vita plenius exorescit. Unde cum contra Mariæ suae sororis otium Martha quereretur, quod se negligeret adjuvare, audivit a Domino respondente: Martha, Martha, sollicita est et turbaris erga plurima: porro unum est nescessaMium.