Latin
3.37.25 to 3.37.39
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.37.25-39
Unproofread scanNot analysed yet
Maria optimam partem elegit. quas non auferetur ab ea, Ecce pars et cura Marthae non reprehenditur, sed Mariæ pars etiam laudatur; neque bonam partem elegisse Mariam dicit, sed optimam: ut etiam pars Marithæ judicaretur bona, quia magna sunt activae vitæ merita, sed contemplativae potiora. Quare pars Mariæ sit optima subinfertur cum dicitur: quæ non auferetur ab ea. Activae enim vitæ opera cum corpore transeunt: Contemplativae autem gaudia melius ex fine convalescunt. Quis enim in æterna patria panem porrigat esurienti ubi nemo esurit? Quis potum tribuat sitienti ubi nemo sitit. Quia mortuum sepeliat ubi nemo moritur? Activa igitur vita cum corpore deficit, et cum praesenti saeculo aufertur, contemplativa vero nec deficit nec aufertur. Hic enim incipit, sed subtracta praesentis saeculi luce,in coelesti patria perficitur. Amoris quippe ignis, qui hic ardere inchoot, cum ipsum quem amat viderit, in amore ipsiusamplius ignescit. Sciendum est enim quod activa vita perfecte teneri potest, at illam opere perficimus, sed in hac vita positi contemplationis intimae sola initia degustamus: de ea etiam cum contendimus, vix parum aliquid attingere valemus. Quantolibet enim amore animus ardeat, quantalibet virtute cogitationis in Deum tendat, non jam quod amat perfecte videt, sed adhuc inchoat videre quod amet; quia sicut fortissimus prædicator dicit: Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem: et nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (/Cor. XIII, 12).