Latin
Book 3, Chapter 38
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.38
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 8.) Mentes saecularium temporali gloriæ deditæ, dum ad appetitum exterioris gloriæ defluent, dum excedere cæteros honorum altitudine ambiunt, locum antiquo hosti ubiapud se requiescere debeat tribuunt. Unde et in Evangelio Veritas dicit quod spiritus exiens in locis avidis et maquosis requiem non invenit; qUia domum quam reliquerat vacuam scopisque mundatam reperit, hanc multiplicior intravit. Quia enim fluxa fit terra quæ infunditur, loca arentia et inaquosa sunt corda justorum, quae per disciplinae fortitudinem ab omni carnalis concupiscentiæ humore siccantur. Loca autem humentia sunt terrenorum hominum mentes, quas humore carnalis concupiscentiæ quia replet fluidas facit; loca quoque humentia sunt opera voluptuosa. Pes quippe in arida terra non labitur, fixus vero in lubrica VIX tenetur. In locis igitur homenlibus iter vitae praesentis faciunt qui in hac ad justitiam recti stare non possunt. In hisitaquelocis humentibus, id est in reproborum hominurn operatione lubrica, requiem invenit hostis antiquus.