Latin
Book 3, Chapter 47
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.47
Unproofread scanNot analysed yet
(Reg. pastor. part. II, cap. 6.) Debent studere sine intermissione qui praesunt, ut eorum potentia quanto magna exterius cernitur, tanto apud eos interius deprimatur, ne eorum animus ad elationem potestatis suae delectatione rapiatur. Hinc Petrus ait: Non dominantes in cleris, sed forma facti gregis (I Petr. v, 3). Hinc per semetipsam Veritas ad altiora nos virtutum menta provocans, dicit: Quicunque voluerit intervos major fieri, sit vester minister: et qui voluerit in ter vos primus esse, eritvester servus; sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. xx, 26). Hinc est quod servum ex suscepto regimine elatum quae post supplicia maneant indicat, dicens: Quod si dixerit mallus ille servus in corde suo: Moram facit Dominus meus venire,etcceperit percutere conservos suos, manducet autemet bidat cum ebriis: venietDominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat, et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis. Inter hypocritas enim jure deputatur qui ex simulatione disciplinæ ministerium regiminis vertit in usum dominationis.