Latin
Book 3, Chapter 48
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.48
Unproofread scanNot analysed yet
fIn exposiL. B. Job, lib. xv, num. 51.) Sunt nonnulli qui ex eo quod Veritas dicit: Servus qui non cognovit voluntatem domini sui,e! fecit digna plagis, vapulabit paucis:et servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens juxta eam, vapulubit multis, nolunt scire quod faciant, et quasi minus se vapulaturos existimant, si quod operari debuerunt nesciant. Sed aliud est nescisse, aliud scire noluisse. Nescit namque qui apprehendere vult, et non valet. Qui autem ut nesciat aurem a voce Veritatis avertit, iste non nesciens sed contemptor dicitur.