Latin
Book 3, Chapter 53
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.53
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. VI, num. 40 et41.) Saepe videmus quosdam praesentis vitæ desideria non habere, mundum et opere et professione spernere, sed tamen pro morditatis affectibus propinquorum, praetoria irrumpere, terrenarum rerum jurgiis vacare, libertatem intimae quietis relinquere, et mundi in se studia jamdudum destructa reparare. Hos a praesenti saeculo iuchoata jam vitae perfectio solverat, sed inordinatus amor teri enæ cognationis ligat. Qui vero districto studio sponsionis æternæ sequuntur praemium, sicut semetipsos pro divino amore despiciunt, sic cuncta quibus se sentiunt præpediri postponunt, et cum pro Deo necesse est ut quibus valent cunctis inserviant, pro Deo privata obsequia etiam propinquis negant. Hinc est enim quod quidam cum diceretPermitte mihi prius ire, et sepelire patrem meum (Matth. VIII, 21), Veritatis ore protinus audivit: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade,annuntia regnum Dei. Qua in re notandum est quia electus discipulus dum a parentis sepultura compescitur, hoc devotum quemque exhibere patri mortuo ex affectu carnali propter Dominum non licet, quod propter Dominum etiam exteris debet. Hinc rursum Veritas dicit: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Quoin loco videlicet,dum propinquorum odio animae quoque nostrae odium subinfertur, patenter ostenditur quia sic propinquos sicut nosmetipsos odio habere praecipimur, ut hos ad aeterna rapientes, eorumque carnalem gratiam, cum præpedit, postponentes, discamus temperata eos discretionis arte, et convenienter diligere et salubriter odio habere, quatenus sic sciat per amorem odium surgere, ut valeamus eos verius per odium amare.