Latin
Book 3, Chapter 54
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.54
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 32, in Evang. ,n. i; in exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 22.) Quia Dominus ac Redemptor noster novus homo venit in mundum, nova praecepta edidit mundo. Vitaeenim nostrae veteri in vitiis enutritae contrarietatem opposuit novitatis suae. Quid enim vetus, quid carnalis homo noverat, nisi aliquid in hoc mundo possidere, se contra pericula immensi laboris accingere, temporalia quaeque laboriosa observatione etiam cum jurgiis defendere? Quid noverat nisi sua retinere, aliena rapere si posset, concupiscere si non posset? Sed coelestis et novus homo cum se sequentibus nova mandata proponeret, dixit: Nisi quis renuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. Ac si apert dicat: Qui per veterem vitam aliena concupiscitis, per novae conversationis studium et vestra largimini. Perfectus igitur Christianus quomodo debet res terrenas jurgando defendere, quas nunc praecipitur non possidere? Itaque cum res proprias amittimus, si perfecte Deum sequimur, in hujus vitas itinere a magno onere levigati sumus. Cum vero curam rerum ejusdem nobis itineris necessitas. imponit, quidam dum eas rapiunt, solummodo tolerandi sunt, quidam vero servata charitate prohibendi, non tamen sala cura ne nostra subtrahant, sed ne rapientes non sua semetipsos perdant. Plus quippe ipsis raptoribus debemus metuere, quam rebus irrationabilibus defendendis inhiare. Ista namque etiam non rapta morientes amittimus, cum illis vero et nunc conditionis ordine, etsi corrigi studeant, post perceptionem muneris unum sumus. Quis autem nesciat quia minus ea quibus utimur, et plus debemus amare quod sumus? Si igitur et pro sua utilitate raptoribus loquimur, non jam solum nobis quæ temporalia, sed ipsis etiam quae sunt aeterna vindicamus. Qua in re illud est solerter intuendum ne per necessitatis metum cupiditas subrepat rerum, et zelo succensa prohibitio, impetu immoderatiore distensa, usque ad odiosæ turpitudinem contentionis erumpat. Dumque pro terrena re pax a corde cum proximo scinditur, liquido apparet quia plus res quam proximus amatur. Si enim charitatis viscera etiam circa raptorem proximum non habemus, nosmetipsos peius ipso raptore persequimur, graviusque nos quam alter poterat devastamus, quia dilectionis bonum sponte deserentes, a nobis ipsis intus est quod amittimus quo ab illo sola exteriora perdebamus.