Latin
Book 3, Chapter 59
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.59
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xiv, num. 14,) Redemptor noster ante Pbarisaei domum hydropicum curat, ut contraavaritiam disputaret. Scriptum est: Audiebant autem omnia hæc Pharisæi, qui erant avari, et deridebantillum (Luc. XVI, 14). Quid est ergo quod ante Pharisaei domum hydropicus curatur, nisi quod per alterius ægritudinem corporis in altero exprimitur ægritudo cordis? Hydropicus quippe quo amplius bibit, amplius sitit, sic et omnis avarus ex potu sitim multiplicat, quia cum ea quae appetit adeptus fuerit, ad appetenda alia amplius anhelat. Qui enim adipiscendo plus appetit huic sitis ex potu crescit.