Latin
Book 3, Chapter 60
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.60
Unproofread scanNot analysed yet
(Homii. 28, in Rvang. ,n. 2, 8.) Quia in hominibus non naturam, qua ad imaginem Dei facti sunt, sed honores veneramur et divitias, si quilibet pauper ut ad eum ire deberemus nos rogaret, protinus superbia nostra nobis in tacita cogitatione responderet i Non eas, quia temetipsum degenera, honor tuus despicitur, locus vilescit. Ecce de cælo venit qui servo in terra oocurrero non despicit, et tamen humiliari in terra contemnimus qui de terra sumus I Quid autem apud Deum viliua, quid esse potest despectius, quam apud homines honorem servare, et intemi testis oculos non timere? Unde in sacro Evangelio ad Pharisæos ait: Vos estis qui justificatis vos Moram hominibus. Deus autem novit corda vestra, quia quod hominibus altum est, abominabile est apud Deum. Notate, fratres, notate quod dicitur. Si enim quod hominibus altum est abominabiie est apud Deum, cogitatio cordis nostri tanto apud Deum in imo est, quanto hominibus in alto; humilitas cordis nostri tanto apud Deum in alto est, quanto hominibus in imo. Despiciamus ergo si quid boni gerimus. nulla nos nostra inflet operatio, non rerum abundantia, non extollat gloria. 8i quibustibet ex bonis affluentibus intus intumescimus, Deo despecti sumus. Hæc ergo, fratres, cogitate, hæc intentione tota pensate, nolite in proximis vestris hujus mundi bona venerari, hoc propter Deum honorate in hominibus, quibus tamen non estis oommissi, quod ad imaginem Dei sunt facti. Quod tunc in proximis vere servatis, si apud vosmetipsos prius in corde non intumscius. Nam qui eo adhuc pro rebus transitoriis extollit, nescit in proximo quod maneat venerari. Noliteergo in vobismetipsis pensare quod habetis, sed quid estis, et in æternitatis amore eo figite, ut dum adipisci terrena culmina contemnitis, perveniatis ad gloriam quam per fidem tenetis.