Latin
Book 3, Chapter 75
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.75
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 105; lib. IV Dia! . ,cap. 25.) Ante restitutionem corporum quorumdam animæ justorum a coelesti regno quibusdam adhuc mansionibus difTeruntur, quia de perfecta justitia aliquid minus habuerunt. Perfectorum vero justorum animae mox ut hujus carnis claustra exeunt, in coelestis regni sedibus recipiuntur. Quod et ipsa per se Veritas attestatur, dicens: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ. Ac si aperte dicat: qui coelesti sedi incarnatus vester Redemptor praesideo, electorum quoque animas cum carne solvero, ad coelestia sublevabo. Ubi igitur ipse Redemptor noster est corpore, iUuc proculdubio colliguntur justorum animæ; et Paulus dissolvi desiderat, et cum Christo esse (Philip. I, 23). Qui ergo Christum esse in coelo non dubitat, nec animam Pauli in coelo esse negat.