Latin
Book 3, Chapter 76
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.76
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xix, num. 33, et homil. 7, in Ezech. ,n. 6; lib. xix, Mor. n. 34.) Si qua civitas contra insidiantes inimicos magno valletur aggere, fortibus cingatur muris, ex omni parte insomni muniatur custodia, unum vero foramen in ea tantummodo immunitum per negligentiam relinquatur, inde proculdubio hostis ingreditur qui undique exclusus esse videbatur. Pharisaeus qui in templum oratOris ascendit, civitatem mentis suae quanta munitione vallaverit, audiamus: Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo; qui praemisit: Deus, gratias ago tibi. Recte quippe Deo gratias agebat, a quo acceperat bona quae fecerat. Magna certe munimina adhibuit, sed videamus ubi insidianti hosti foramen immunitum reliquit. Quia non sum sicut cæteri hominum, raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus. Ecce civitatem sui cordis insidiantibus hostibus per elationem aperuit, quam frustra per jejunium et eleemosynas clausit. Incassam cætera sunt munita, cum locus unus de quo hosti pateret aditus non est munitus. Gratias recte egit, sed se perverse super publicamum extulit. Civitatem sui cordis extollendo prodidit,quam abstinendo et largiendo servavit; victa est per abstinentiam gula, ventrisque ingluvies destructa, superata est largitate tenacia et avaritia depressa. Quibus hoc laboribus actum credimus? Sed o quot labores uno vitio percussi ceciderunt! quanta bona unius culpae gladio perempta sunt! Unde magnopere oportet bona semper agere, et ab ipsis nos bOnis operibus in cogitatione caute custodire; ne si mentem elevant bona non sint, quae non auctori militant, sed elationi. De qua re non inordinate agimus, si ex libris licetnon canonicis, sed tamen ad aedificationem Ecclesiae editis, testimonium proferamus. Eleazar namque in praelioelephantem feriens stravit, sed sub ipso quem exstinxit occubuit (/Mach. VI). Quos ergo iste significat quem sua victoria oppressit, nisi eos qui vitia superant, sed sub ipsa quae subigunt superbiendo succumbunt. ? Quasi enim sub hoste quem prostemit moritur, qui de culpa quam superat elevatur. Sancti igitur in omni opere suo sollicite invigilent ne autpravaagant, aut postquam recta quae praecepta sunt egerint,bonis actibus expletis in suis cogitationibus intumescant, et tanto gravius offendant, quanto in his quæ juste videntur agere foris occultius peccant. Perit enim omne quod agitur, si non humilitate solicite castodiatur.