Latin
4.1.29 to 4.1.43
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.1.29-43
Unproofread scanNot analysed yet
divina? quippe naturae secreta admiratio non facile occupatis per terrena desideria mentibus innotescit. Sed aptissime dixit: Erat, aliquid perfecti et præsentis involvens, quia unigenitus Filius, idem Verbum Patris, et perfectione natus dicitur, et pro aeternitate semper nasci perhibetur. In eo enim quod perfectam Verbum genuit, et locustus est Pater, in eo quod semper gignit utique loquitur, quamvis hoc quod perfectum diximus proprie non dicamus; neque enim quod factum non est proprie dicitur esse perfectum, sed ejus plenitudinem per quamdam angustiam nostræ locutionis exprimimus. Solerter autem intuendum est quod quaedam similitudines de insensatis rebus aliquando dicantur in Deo propter effectum operis, aliquando autem ad indicandam ejus sustantiam majestatis. Nam cum in Deo oculus, scapulæ, pes nominantur, effectus quidam operationis ostenditur. Cum vero manus, brachium, dextera vox, rel verbum in Deo dicitur, per haec vocabula consubstantialis ei Filius demonstratur. Ipse quippe manus est et dextera, de cujus ascensione per Moysen Pater loquitur, dicens: Tollam in cœlum manum meam, et jurabo per dexterum meam (Deut. XXXII, 40). Ipse brachium de quo propheta ait: Et brachium Domini cui revelatum est (lsa. LIII, 1)? Ipse vox et verbum, quia cum Pater gignendo dixit, et de quo Joannes scripsit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Per quod Verbum fecisse Patrem omnia David asserit, dicens: Dixit, et facta sunt (Psal. XXXII, 9).