Latin
Book 4, Chapter 2
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 1, in Ezech. ,II, 5 )Aliquando prophetiæ spiritus ex praesenti animum tangit, et ex foturo non tangit, sicut. Joannes venientem videns Dominum ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Sed cum jam moriturus esset, missis discipulis, requirebat, dicens: Tue, quI venturus es, an alium exspectamus (Matth. xi, 5)? In quibus verbis ostenditur quia in terris quidem venisse Redemptorem noverat, sed an per semetipsum ad aperienda inferni claustra descenderet dubitabat. Ex praesenti ergo prophetiae spiritu tactus fuerat, qui humanitatem Mediatoris videns et divinitatem ejus intelligens, confitebatur Agnum qui peccata mundi tolleret; sed tactus ex futuro non fuerat, quia adventum illius in inferno nesciebat.