Latin
Book 4, Chapter 17
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.17
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, praefat. ,num. 12.) Percussionum diversa sunt genera. Alia namque est percussio qua peccator percutitur, ut sine retractatione puniatur; alia qua peccator percutitur ut corrigatur; alia qua nonnunquam quisque percutitur, non ut praeterita corrigat, sed ne ventura committat; alia qua plerumque percutitur, per quam nec praeterita culpa corrigitur, nec futura prohibetur. Sed dum inopinata salus percussionnem sequitur, salvantis virtus cognita ardentius amatur; cumque innoxius flagello atteritur, ei perpatientiam meritorum summa cumulatur. Aliquando enim peccator percuritur, ut absque retractatione puniatur, sicut perituræ Judæ dicitur: Plaga inimici percussi te castigatione crudeli (Jerem, xxx, 14). Et rursum: Quid clamas ad me super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus (Ibid. xv). Aliquando peccator percutitur ut corrigatur, sicut cuidam in Evangelio dicitur: Ecce sanus factus es: jam noli peccare, ne tibi deterius aliquid contingat (Joan. v,14). Verbaenim salvantis indicant quiapeccatapraecedentia habiti vim d< loris exigebant. Aliquando quisque non pro praeterita culpa diluenda, sed pro futura vitanda percutitur; quod aperte Paulus de sernetipso testatur, dicens: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ, angelus Satanæ qui me colaphizet (1 Cor. xn, 7). Qui enim non ait, quia extulit, sed, ne extollat, aperte indicat quod ex illa percussione ne eveniet compescitur, non autem quae evenerit culpa purgatur. Nonnunquam vero quisque nec pro prae-. tenta, terita, nec pro futura iniquitate percutitur, sed ut sola divinae virtutis potentia ex amputata percussione monstretur. Unde cum Domino de caeco nato diceretur: Hic peccavit, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur? Respondit, dicens: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei. In qua manifestatione quid agitur, nisi ut ex flagello meritorum virtus augeatur? Cum enim nulla praeterita iniquitas tergitur, magna de patientia fortitudo generatur.