Latin
Book 4, Chapter 18
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.18
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit, B. Job, lib. VIII, num. 49; Homil. 10, in Ezech. ,n. 6.) Saliva in nos ex capite delabitur, ab ore vera ad ventrem ducitur cum glutitur. Quid itaque est caput nostrum nisi divinitas, per quam existendi principium sumimus ut creatura simus? Paulo attestante, qui ait: Caput viri, Christus,. caput autem Christi, Deus (/Cor. xi, 3). Quid autem venter noster est nisi mens quae dum cibum suum supernum, videlicet intellectum, suscipit, refecta proculdubio omnium membra actionum regit? Nisi enim sacra eloquia aliquando mentem nomine ventris exprimerent, Salomon utique non dixisset: Lucerna Domini spiraculum hominis; quæ investigat omnia secreta ventris (Prov. xx, 27.) . Quia nimirum dum nos gratia superni respectus illuminat, cuncta etiam mentis nostrae nobis absconsa manifestat. Hinc etiam per Jeremiam dicitur: Ventrem meum, ventrem meum doleo (Jerem. IV. 19) Quod quia de spirituali et non corporeo ventre dixerat, subjungit: Et sensus cordis mei conturbati sunt. Neque enim ad salutem populi pertinebat, si propheta ventrem corporeum se dolere praedicaret. Sed ventrem doluit, quia mentis afflictionem sensit. Sed cur exemplum prophetæ proferimus, cum testimonium Domini apertius habeamus Et necesse est ut cum per semetipsam Veritas loquitur, propheta taceat, quia lucerna claritatem non habet in sole, ait enim: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura: Flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ (Joan. vn, 38). Quia enim de mente fidelium sanctae praedicationes defluunt, quasi de ventre credentium aquae vivaeflumina decurrunt. Quid autem salivae nomine nisi sapor intimaecontemplationis accipitur, quae ad os a capite defluit, quia de claritate Conditoris adhuc in hac vita nos positos vix gustus revelationis tangit? Unde et Redemptor veniens salivam luto mi cuit, et caeci nati oculos reparavil; quia superna gratia carnalem cogitationem nostram per admixtionem suae contemplationis irradiat, et ab originali caecitate hominem ad intellectum reformat. Nam quem a paradisi gaudiis expulsum in hoc jam exsilio natura edidit, quasi a nativitate homo sine oculis processit.