Latin
Book 4, Chapter 21
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.21
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XIII, num. 38, inverso orne. Antiquus hostis omnium princeps perversorum alios socios habet atque alios filios. Qui namque sunt ejus socii nisi illi apostatæ angeli qui cum eo de patriae coelestis sede ceciderunt? Vel quos alios habet filios nisi perversos homines qui de ejus prava persuasione in malitiae generantur operatione i Unde etiam voce Veritatis infidelibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis. Ita vero unum corpus sunt diabolus et omnes iniqui, ut plerumque nomine capitis censeatur corpus, et nomine corporis caput appelletur. Nam capitis nomine censetur corpus, cum de perverso homine dicitur: Ex vobis unus diabolus est (Joan. vi, 71). Et rursum nomine corporis caput appellatur, cum de ipso apostata angelo dicitur: Inimicus homo hoc fecit (Matth. ,XIII, 28).