Latin
Book 4, Chapter 22
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.22
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. XIII, in Ezech. ,n. 8, et maxime homil. XIII. ,n. 1.) Si pastor bonus intrat per ostium, et ipse ostium, et ipse pastor, ipse proculdubio intrat per semetipsum. Quaerendum est itaque nobis qualiter et ipse intret et per semetipsum. Dominus etenim ac Redemptornoster cum sancta Ecclesia quam redemit secundum carnem una substantia est, Paulo attestante, qui ait: Adimpleo ea quæ desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesias. (Coloss. I, 24). Hujus capitis corpus Ecclesia est, et hujus corporis caput Christus. De quo suo capite exsultat corpus, id est sancta Ecclesia cum Psalmista dicente: Nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos (Psal. XXVI, 6). Quia enim quandoque ipsa etiam exaltanda est, jam nunc caput suum super inimicos suos exaltatum gaudet in cælis. Cum igitur electi quique ad vitam perveniunt; quia membra ejus per eum intrant ad eum, ipse per se intrat ad se Ipse enim in membris suis est qui intrat ipse caput, ad quod intrantia membra perveniunt.