Latin
4.24.22 to 4.24.36
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.24.22-36
Unproofread scanNot analysed yet
Ille autem quia nulli admixtura est culpae, nulli ex necessitate succubuit poenae. Sed quia culpam nostrum dominando subdidit, poenam nostram miserando suscepit, sicut ipse ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Qui etiam praemisit: Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Rursum non ut nos suscitatus est, quia nostra resurrectio in fidem saeculi est dilata, illius vero die tertio celebrata. Et nos quidem per illum resurgimus: nam ipse per se; neque enim qui Deus erat sicut nos ut ab allo resuscitari potuisset indigebat. In eo ergo ejus resurrectio distat a nostra quod non per nosmetipsos resurgemus, sicut ille; pro eo enim quod simpliciter homines sumus, adjutorio superiori ut resurgere valeamus indigemus. Ille autem ejusdem resurrectionis vim cum Patre et sancto Spiritu Deus exhibuit, quam tamen solus in humanitate percepit. Dominus igitur natus, vere mortuus, vere resuscitatus, in omnibus distat a nobis magnitudine potentiae, sed sola concordat nobis veritate naturae; et cum in cunctis operibus suis immensa nos virtute transcendat, in uno tamen a nobis, id cst in formae veritate, non discrepat. Quia ergo, ut praedictum est, nullus erat, cujus meritis nobis Domninus propitiari debuisset, Unigenilus Patris formam infirmitatis nostræ suscipiens, solus justus apparuit, pro peccatoribus intercedens; qui dum poenam nostram moriendo toleravit, corruptionem nostram resurgendo mutavit. Ex ea etiam carne quam sumpsit hancos'endit liberam quam redemit. Quae redempta caro videlicet nos sumus, qui cognitione nostri reatus astringimur, sed Mediatoris tanti æquitate liberamur, sicut ipse ait: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joun. VIII, 36).