Latin
Book 4, Chapter 25
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.25
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. R. Job, lib. II, num. 2.) Servata bistoriæ veritate, divina eloquia aliquando a positione looi, aliquando a positione corporis, aliquando aqualitate aeris, aliquando a qualitate temporis causas designant quas aperto sermone non indicant. A positione quippe locorum, sicut Scriptura de Israele dicit, quia verba Dei in monte audire non potuit,sed praecepta in campestribus accepit (Exod. XIX. xxiv, XXXIV). Subsequentem nimirum infirmitatem populi indicans, quia ascendere ad summa uon valuit, sed semetipsum in infinis neglecte vivendo laxavit (Num. 36). Carnali itaque Israelitico populo, descendente de monte Moyse. Lex in campeslribus data est; sed sanctis lis Dominus in monte sedens summa et spiritualia praecepta locutus est (Matth. v), ut ex locis videlicet monstraretur quia et illis tanquam carnalibus mandata minima dabantur in valle terrarum, et isti, tanquam spirituales et sancti, in monte coelestia mandata audirent; quatenus aperte monstraretur quod ascendentes corda ad coelestia, infirma relinquerent, et in mentis culmine starent. A positione corporis divina Scriptura futura denuntiat, sicut in Actibus apostolorum Stephanus Jesum, qui a dextris virtutis sedet, stantem se vidisse manifestat (Act. VII). Stare quippe adjuvantis est. Et rectestare cernitur qui in bello certaminis opitulatur. A qualitate aeris res subsequens demonstratur, sicut evangelista cum praedicante Dominonullos tunc ex Judæis creditvros diceret, praemisit, dicens: Hiems autem erat. Scriptum namque est: Abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). Idcirco ergo curavit hiemis tempus exprimere, ut messe cordibus auditorum malitiæ frigus indicaret; inter illa enim mysteriaquae Veritas loquebatur,quid causae fuit ut nomen hiemis adderetur, nisa ut per qualitatem temporis et aeris ostenderet frigus cordis? Quia et cum verba Veritatis acciperent frigida Judaeorum corda remanebant. Hinc est etiam quod de negaturo Petro praemittitur; Quia frigus erat, et stans ad prunas, calefaciebat se (Joan. XXIII, 18). Jam namque intus a charitatis calore torpuerat, et ad amorem praesentis vitæ quasi ad persecutorum prunas infirmitate aestuantc recalebat. A qualitate quoque temporis finis exprimitur actionis, sicut non rediturus ad veniam ad traditionis perfidiam nocte Judas exisse perhibetur, cum ingrediente illo ab evangelista dicitur: Erat autem nox (Joan. XIII, 30). Hinc enim et iniquo diviti dicitur: Hac nocte repetunt animam tuam a te (Luc. XII, 20), Anima quippe quae ad tenebras ducitur, non in die repeti sed in nocte memoratur (III Reg. III). Hinc est quod Salomon, qui sapientiam non perseveraturus accepit, in somnis hanc et nocte descrebitur accepisse. Hinc est quod angeli ad Abraham meridie veniunt: punituri vero Sodomam, ad eam vespere venisse memorantur.