Latin
Book 4, Chapter 29
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.29
Unproofread scanNot analysed yet
(IIomil. ,in Evang. ,n. 8.) Dominum Jesum Christum Redemptorem nostrum ut, eum sequamur hic admonentem, in quem, fratres charissimi, credimus, operibus bonis sequi studeamus; aspiciamus qua graditur, et ejus vestigia imitando teneamus. Jesum etenim sequitur qui imitatur. Hinc namque dixit: Sequere me, etdimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Sequere enim dicitur imitare. Consideremus ergo qua graditur ut sequi mereamur. Ecce cum sit Dominus et Creator angelorum, suscepturus naturain nostram quam condidit, in uterum virginis venit: nasci tamen in hoc mundo per divites noluit, pauperes parenles elegit. Unde cum agnus qui pro illo offerretur defuit, columbarum pullos et par turlurum ad sacrificium mater invenit. Prosperari in hoc mundo noluit, irrisiones et opprobria toleravit, sputa, flagella, slapas, spineam coronam crucemque sustinuit; et quia rerum corporalium delectatione a gaudio interno cecidimus, cum qua amaritudine illuc redeamus ostendit. Quid itaque pro se debet homo pati, si tanta Deus pro hominibus pertulit? Qui igitur in Christum jam credidit, sed adhuc avaritiae lucra sectatur, in superbia honoris extollitur, invidiae facibus inardescit, libidinis immunditia se polluit, prosperari ad ea quae sunt in mundo concupiscit, Jesum in quem credidit sequi contemnit. Diverso quippe itinere ambulat et pergit, si gaudia delectationesque appetit cui dux suus viam amaritudinis ostendit.