Latin
Book 4, Chapter 30
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.30
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 22, in Evang. . n. 6.) Per resurrectionem nostri Redemptoris, omnes electi qui quamvis in sinu tranquillitatis tamen claustris tenebantur inferni, ad amoena paradisi sunt reducti. Quod ante passionem promisit in resurrectione sua Dominus adimplevit; omnia enim traxit qui de suis electis apud inferos nullum reliquit, omnia abstulit utique electa. Neque enim infideles quo que, et pro suis criminibus aeternis suppliciis deditos, ad veniam Dominus resurgendo reparavit; sed illos ex inferni claustris rapuit quos suos in fide et actibus recognovit.