Latin
4.3.1 to 4.3.16
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.3.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
(Inexposit. B. Job, lib. II, num. 50, 91, 92.) Dona sancti Spiritus prophetiae scilicet, genera linguarum, et virtutes curationum non sempereodem modosunt in mente eorum quibus dantur, quoniam ne se mens in praesumptione elevet, utiliter aliquando subtrahuntur. Unde bene in Evaogelio scriptum est: Super quem videris Spiritum descendentem, et rnanentem supereum, hicest qui baptizat. In cunctis fidelihus Spiritus venit, sed in solo Mediatore singulariter permanet, quia ejus humilitatem nunquam deseruit ex cujus divinitate procedit. In illo igitur manet qui solus et omnia et semper potest. Nam fideles qui hunc accipiunt, cum signorum dona habere semper ut volunt non possunt, hunc se accepisse quasi in transitus ostensione testantur. Sed cum rursum de eodem Spiritu Veritatis ore discipulis dicitur: Apud vos manebit, et in vobis erit, quid est quod divina voce Mediatoris signum hoc eadem sancti Spiritus mansio declaratur, cum dicitur: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem supereum? Si igiturjuxta Magistri vocem et in discipulis manet quomodo singulare jam signum erit quod in Mediatore permanet? Quod tamen citius cognoscimus, si dona ejusdem Spiritus discernamus. Alta namque sunt dona illius, sine quibus ad vitam nequaquam pertingitur, alia quibus vitae sanctitas pro aliorum utilitate declaratur. Mansuetudino namque, humilitas, patientia, fides, spes, charitas, dona ejus sunt, sed ea sine quibus ad vitam homines pervenire nequaquam possunt, Prophetiæ autem, virtus curationum, genera linguarum, interpretatio sermonum, dona ejussunt, sed quae virtutis ejus praesentiam pro correctione intuentium ostendunt. In his igitur donis, sine quibus ad vitam perveniri non potest. Spiritus sanctus sive in praedicatoribus suis, seu in electis omnibus semper manet; in illis autem quibus per ostensionem illius non nostra vita servatur, sedaliorum quæritur, nequaquam in praedicatoribus semper permanet, quia semper quidem eorum cordi ad bene vivendum præsidet.