Latin
Book 4, Chapter 31
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.31
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xix, num. 22.) Vix aliqua prædicatio sine aliquo transitur admisso. Unde recte sanctis apostolis post praedicationem Dominus pedes lavit, ut videlicet aperte monstraret quia plerumque et in bono opere peccati pulvis contrahitur, et inde inquinantur vestigia loquentium unde audientium corda mundantur. Nam saepe nonnulli, dum exhortalionis verba faciunt, aut ad quantulamcumque glonam, si audientibus venerautur, et quamlibet tenuiter se intrinsecus, quia per eos purgationis gratia derivatur, extollunt. Cumque verbo aliena opera diluunt quasi ex bono itinere pulverem malae cogitationis sumunt. Quid ergo fuit post praedicationem pedes discipulorum lavare, nisi post praedicationis gloriam cogitationum pulverem tergere gressusque cordis ab interna elatione mundare? Pedes igitur apostolorum loti sunt, ut a quamlibet parvo contagio in ipsa prædicatione contracto, quasi a quodam itinere collecto pulvere mundarentur.