Latin
Book 4, Chapter 40
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.40
Unproofread scanNot analysed yet
(Lib. I, in Ezech. ,hom. 9, num. i. Ex omnipotentis Dei gratia ad bona opera conari quidem possumus, sednaec implere, siipsenon adjuvat qui jubet, non valemus. Sic Paulus cum discipulos admoneret, dicens: Cum metuet tremore vestram ipsorum salutem operamini (Philip. 11, 12), illico quis in eis haec ipsa bona operaretur adjunxit, dicens: Deus est enim qui operatur in vobis, et velle, et perficere pro bona voluntate. Hinc est quod ipsa Veritas discipulis dicit: Sine me nihil potestis facere. Sed in his considerandum est quia si bona nostra sic omnipotentis Dei dona sunt, ut in eis aliquid nostrum non sit, cur nos quasi pro meritis aeternam retributionem quærimus? Si autem ita nostra sunt, ut dona Dei omnipotentis non sint, cur ex eis omnipotenti Deo gratias agimus? Sed sciendum est quia mala nostra solummodo nostra sunt, bona vero nostra et omnipotentis Dei sunt et nostra, quia ipse aspirando nos praevenit ut velimus, qui adjuvando subsequitur ne inaniter velimus, sed possimus adimplere quae volumus. Preveniente autem gratia, et bona voluntate subsequente, hoc quod omnipotentis Dei donum est fit meritum nostrum. Quod bene Paulus brevi sententia explicat, dicens: Plus illis omnibus laboravi (/Cor. xx, 10). Qui ne videretur suae virtuti tribuisse quod fecerat adjunxit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Ac si diceret: In bono opere laboravi, non ego, sed et ego. In eo enim quod solo Domini dono praeventus sum, non ego; in eo autem quod donum voluntate subsecutus, et ego. Haec breviter contra Pelagium dicta sunt et Coelestium.