Latin
Book 4, Chapter 41
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.41
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 28). Amicus Veritatis est rectae amator actionis. Unde et ipsa Ve. ritas discipulis dicit: Vos amicimei estis, si feceritis quæ ego praecipio vobis. Amicus quippe animi custos dicitur. Unde et non immerito qui custodire voluntatem Dei in praeceptis illius nititur ejus amicus vocatur. Hinc est quod rursum eisdem discipulis Veritas dicit: Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Ibid. ,15).