Latin
Book 4, Chapter 42
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.42
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. xxvi, in Evang. ,n. 2.) Paracletam sanctum Filius a se discipulis promittit mittendum, qui se quoque a Patre missum eisdem alibi asserit, dicens: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (Isa. xx, 21). In quibus verbis, quamvis missio intelligatur ejus incarnatio (Pater quippe Filium misit, qui hunc pro redemptione generis humani incarnari constituit. tamen etiam juxta naturam divinitatis potest intelligi. Eoenim ipso a Patre Filius mitti dicitur, quo a Patre generatur; sic quoque sanctum Spiritum, qui, cum sit Patn coæqualis et Filio, non tamen incarnatus. est, eisdem se Filius mittere perhibet: Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis aPatre. Si enim mitti solummodo incarnari deberet intelligit, sanctus procul dubio Spiritus nullomodo mitti diceretur, qui nequaquam est incarnatus, sed ejus missio ipsa est processio, qua de Patre procedit et Filio. Sicut itaque Filius non incongrue mitti dicitur quia generatur, ita et Spiritus sanctus dicitur mitti quia procedit.