Latin
5.1.1 to 5.1.22
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.1.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 26, in Evang. ,maxime num. 1, et homil. 29, in princ. et n. 5, 6.) Resurrectio Domini nostri Jesu Christi, dubitantibus discipulis, per multa argumenta monstrata est, quae dum pos legentes agooscimus,quid aliud quam de illorum dubitatione solidamur? Quod enim resurrectionem dominicam tarde crediderunt, non tam illorum infirmitas, quam nostra? ut in dicam, futura firmitas fuit. Plus nobis Thomæ infidelitas ad fidem quam fides credentium discipulorum profuit, quia dum ille ad fidem palpando reducitur, mens nostra, omni dubitatione postposita, in fide solidatur. Discipulum quippe Dominus post resurrectionem suam dubitare permisit, nec tamen in dubitatione deseruit, ut dum in Magistro suo vulnera palparet carnis, in nobis vulnera sanaret infidelitatis, et dum dubitando vulnerum ci. catrices tangeret, de nostro pectore dubictatis vulnus amputaret. Ad insinuandam quoque veritatem dominicae resurrectionis notandum nobis est, quid Lucas subjuugat dicens: EI convescens præcepit eis, ab Jerosolymis ne discederent. Et post pauca: Videntibus illis elevatus est, at nubes suscepit eum ab oculis eorum. Notate verba, signate mysteria. Convescens elevatus est, comedit et ascendit. ut videlicet per affectum comestionis veritas patesceret carnis. In Veteri autem Testarnento (IV Reg. 2) cognovimus quod Elias in coelum aereum, quod terrae est proximum, sit raptus et sublevatus, ut in secretam quamdam terrae regionem repente duceretur, ubi in magna jam carnis et spiritus quiete viveret, quousque ad tinem mundi redeat, et mortis debitum solvat: ille enim mortem distulit, non evasit. Redemptor autem noster, quia non distulit, superavit. eamque resurgendo consumpsit, et resurrectionis suæ gloriam ascendendo declaravit. Notandum quoque est quod Elias in curru legitur ascendisse, ut videlicet aperte demonstraretur, quia homo purus adjutorio indigebat alieno. Per angelos quippe illa facta et ostensa sunt adjumenta, quia neque ad cœlum quidem aereum per se ascendero poterat quem naturæ suæ infirmitas graVabat.