Latin
5.1.23 to 5.1.30
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.1.23-30
Unproofread scanNot analysed yet
Redemptor autem no. ster non curru, non angelis sublevatus legitur, quoniam is qui fecerat omnia, nimirum super omnia sua virtute ferebatur. Illo etenim revertebatur ubi erat, et inde redibat ubi remanebat, quia cum per humanitatem ascenderet in coelum, per divinitatem suam et terram pariter continebat et cœlum. Sicut autem Joseph a fratribus venditus (Genes. XXXVII), venditionem Redemptoris. nostri figuravit, sic Enoch translatus, et ad coelum aereum Elias sublevatus, ascensionem dominicam uterque designavit. Ascensionis ergo suae Dominus prænuntios et testes habuit, unum ante Legem, aliud sub Lege, ut quandoque veniret ipse quI veraciter posset penetrane: unde et ordo ipse in eorum quoque iu coelos sublevatione per quædam incrementa distinguitur. Nam Enoch et per coitum genitus, et per Coitum generans translatus, Elias vero per coitum genitus, sed noo per coitum generans, ad coelum subvectus esse memoratur, ut veniret postmodum qui neque per coitum generans, neque per coitum generatus, nec translatus, nec subvectus, coelum aethereum sua virtute penetraret. Qui nobis in se credentibus, quia carnis sugo quoque munditiam largiretur, et sub eo per incrementa temporum virtus castitatis excresceret (a).