Latin
Part 2, Book 5, Chapter 17
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.17
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. IV, num. 2.) Cum sancti viri maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex volo ultionis sed ex justitia examinis erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium aspiciunt, et mala foris exsurgentia, quia maledicto debeant ferire, cognoscunt, et eo in malediclo non peccant, quo ab interno judicio non discordant. Hinc est quod Petrus in offerentem sibi pecuniam Simonem sententiam maledictionis intorsit, dicens: Pecunia tua tecum sit in perditionem. Qui enim non ait est, sed sit, noo indicativo sed optativo modo se haec dixisse signavit. Hinc Elias duobus quinquagenariis ad se venientibus, dixit; Si homo Dei ego sum, descendat ignis de cælo, et consumat te et quinquaginte tuos (IV Reg. XI, 10). Quorum utrumque sententia quanta severitatis ratione convaluit terminus causae monstravit. Nam et Simon aeterna perditione interiit, et duos quinquagenarios desuper veniens flamma consumpsit. Virtus ergo subsequens testificatur qua mente maledictionis seutentia promitur. Cum enim et malediceotis innocentia permanet, et tamen eum qui maledicitur usque ad interitum maledictio absorbet, ex utriusque partis fine colligitur quia ab uno et intimo judice in reum sententia sumpta jaculatur.