Latin
5.18.1 to 5.18.18
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.18.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xxvi, n. 29. 30.) Beato Job a Domino dicitur: Nunquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabiturad præsepe tuum? Nunquid alligabis rhinocerotem et arandum loro tuo (Job. xxxix, 9)? Rhinoceros iste, qui etiam Monoceros in Græcis exemplaribus nominatur, indomitæ omnino naturae est; ita ut si quando captus fuerit, teneri nullatenus possit, impatiens quippe, ut fertur, illico moritur. Tantae quoque fortitudinis esse dicitur, ut nulla venantium virtute capiatur: sed sicut hi asserunt qui describendis naturis animalium investigatione laboriosa sudaverunt, virgo ei puella proponitur quae venienti sinum aperit, in quo ille, orati fcrocilale postposita, caput deponit, et sic ab eis a quibus capi quaeritur repente velut inermis invenitur Buxei quoque coloris esse describitur, qui etiam cum elephantis quando certamen aggreditur, eo cornu quod in nare singulariter gestat ventrem adversantium ferire perhibetur, ut cum ea quae molliora sunt vulnerat, impugnantes se facile sternat. Kjus vero nomen Latina lingua interpretatum sonat, in nare coruu. Et quid aliud in nare nisi fatuitas? Quid in cornu nisielatio designatur? Et quamvis per hunc rhinocerotem vel certe monocerotem, scilicet unicornem, communiter ille Judæorum populus possit intelligi, de quibus passionem suam Dominus Propheta canente praenuntians, ait: Libera me de ore leonis:et a cornibus unicornium humilitatem meam (Psal. xxi, 22); (Tot quippe in illa gente unicomes, vel certe rhinocerotes exstiterunt, quot contra praedicamenta veritatis de Legis operibus singulari et fatua elatione confisi sunt.) ille tamen specialiter ex hoc populo, et prius insuperbia, et postmodum praecipuus testis in humiliiate nobis ad medium Paulus ducatur, qui dum contra Deum se quasi de custodia Legis nesciens extulit, cornu in nare gestavit. Unde et hoc ipse nans cornu per humilitatem postmodum inclinans, ait: Qui prius fui blasphemus et persecutor, et contumeliosus.