Latin
5.21 to 5.34
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.21-34
Unproofread scanNot analysed yet
v, 40). Sed quia virtutem apostolorum premere nec flagella valuerunt patenter ostenditur cum subinfertur: Et illi quidem ibani gaudentes a conspectu concilii: quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. XLI). Mox etiam post flagellorum gaudia quid agerent indicatur: Omni autem die in templo, et circa domos non cessabant docentes, et evangelizantes Jesum Christum. Ecce ille paulo ante timidus, jam in linguis loquitur, coruscat miraculis, infidelitatem sacerdotum et principum libera voce increpat, ad prædicandum Jesum exemplum auctoritatis cæteris præstat. Ne in nomine ejus loqui debeat verberibus prohibetur, nec tamen compescitur. Contemnit flagella caedentium qui paulo ante requirentium verbatimuerat, et qui vires ancillae requisitus expavit vires principium caesus premit. Sancti enim jam Spiritus virtute solidatus, hujus mundi altitudines liberatis calce deprimebat, ut in imo esse cerneret quidquid contra Creatoris gratiam altum tumeret. Haec sunt ornamenta coelorum, haecsuntdona Spiritus, quae diversis manifestari virtutibus solent, quas occultæ dispensationis munere divisas Paulus erat, dicens: Alii quidem per spiritum datur sermo sapientiæ alii sermo scientiæ secundum eumdem spiritum, alteri fides in eodem spiritu, alii gratia sanitatum in unospiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII, 8, 9). Quae mox generali definitione concludens, ait: Hæc autem omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult (Ibid.) . Praedicatores ergo sancti nisi promissa Paracleti dona perciperent, nullo fortitudinis decore claruissent, sed quia sancti sunt apostolis virtutum gratia decorati, vitae praedicatio contra infidelium corda convaluit. Unde nullis contra veritatem potestatibus parcunt,sed quos attolli per elationum conspiciunt per sancti Spiritus auctoritatem premunt. Hinc est quod Petrus, cum eum sacerdotes et principes etiam per flagella saevientes in nomine Jesu loquiperhiberent,cummagna protinus auctoritate rtspondit, direns: Si justum est in conspectu Dei.