Latin
5.35 to 5.52
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.35-52
Unproofread scanNot analysed yet
vos potius audire quam Deum, judicate. Non enim possumus, quæ vidimus et audivimusnon loqui (Act. iv, 19). Hinc est quod Paulus cum rcsistentem contra veritatem sacerdotum principem cerneret, eumque minister illius alapa percussisset, non maledictum perturbatus intulit, sed repletus Spiritu sancto litera voce prophetavit, dicens: Percutiet te Deus, paries dealbate, et tu sedens iudicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti (Act. XXIII, 2)? Hinc est quod Siephanus contra vim persequenti m auctoritatem vocis exercere nec moriturus expavit. dicens: Dura cervice, et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis: sicut patres vestri, ita et vos (Act. VII, 51). Sed quia sancti vin ad verba tantæ altitudinis zelo veritatis,non autem vitio elationis exiliunt, ipsi patenter indicant qui, factisdietisque aliis, et quanta humilitate polleant, et erga eos quos redarguunt quanta charitate ferveant manifestant: superbia quippe odium gee neral, humilitas amorem. Verba itaque quae anior exasperat profecto ex fonte humilitatis emanant. Quomodo ergo Stephanus increpationem proferre potuit per elationem, qui pro eisdem quos increpaverat ad deteriora crescentibus seque lapidantibus flexis genibus oravit, dicens: Domive,ne statuasillis hoc peccatum, Quomodo Paulus contra gentis suæ sacerdotemet principem aspertatis verba superbiens intulit, qui humilitate se etiam discipulorum servitio substernit dicens: Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Christum (//Cor. IV, 5). Quomodo Petrus per elevationem principibus restitit, quorumerrori compatiens, reaturn velut excusat, dicens: Scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Deus autem qui prænuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum, implevit sic (Act. III, 17)? quos ad vitam misericorditer trahit, diceus: Pœnitemini igitur, et convertimini ut deleantur peccata vestra (Vers. 19). Petrus ergo flagellatus a principibus populi, cum idcirco se relaxari conspiceret ut a praedicatione cessaret cum prohiberetur loqui in posterum, nequaquam saltem in praesens cessit, nam respondit protinns, dicens: Obedire oportet Deo magis quam hominibus.