Latin
Part 2, Book 5, Chapter 21
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.21-2
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. IX, n. 54.) Cum beatus Job ad Dominum dicat: Verebaromnia opera(a)mea, sciens quod non parceres delinquenti (Job, IX, 28). Si enim delinquenti non parcitur, quis ab aeterna mortc eripitur, cum a delicto mundus nemo reperiatur? AD pænitendi Deus parcit, ct delinquenti non parcit? Quia cum delicta plangimus, nequaquam jam delinquentes sumus. Sed quid est quod Petrus cum negat respicitur, et Redemptoris negati respectu ad lacrymas vocatur? Quid quod Paulus cum Redemptoris nomen in terra conaretur exstioguere, ejus verba de cælo meruit audire'? sed tamen in utroque culpa punita est, quoniam de Petro, teste Evangelio, scriptu m est: Recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat. et egressus foras, flevitamare(Luc. XXII, 61). De Paulo quoque haec eadem quae hunc vocavit Veritas dicit: Ego ostendam ei quanta eum oporteat pro nomine meo pati (Act. IX, 16). Delinquenti ergo Dominus nequaquam parcit, quia delictum sine ultione non deserit. Aut enim ipse hoc homo in se poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcitur quia nullatenus sine vindicta laxatur.