Latin
Part 2, Book 5, Chapter 22
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.22
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXXIII, n. 51, 52.) Quisquis dum corripitur peccatum suum magis excusare defendendo appetit quarti defiere, quasi squamis tegitur, dum a sanctis prædicatoribus gladio verbi jaculatur: squamas habet, et idcirco ad ejus praecordia transeundi viam verbi sagitta non habet. Duritia enim carnali reppellitur ne spiritualis ei gladius infigatur. Carnali sapientia contra Deum Saulus obduraverat, quando car ejus nulla praedicationis evangelicæ sagitta penetrabat. Sed postquam forti cœlitus increpatione jaculatus, et superno respectu cæcatus est (lumen quippe ut acciperet amisit), ad Ananiam veniens illuminatur. In qua illuminatione, quia defensionum suarum duritia caruit, bene de eo scriptum est: Cediderunt qUasi squamat ab oculis ejus (Ibid.) . Carnalis Videlicet tegumenti illum duritia presserat, et idcirco radios veri luminis non videbat. Sed post. quam superbæ repugnationes ejus victæ sunt, defensionum squamae ceciderunt. Quae quidem sub Ananiae manibus ab oculis ceciderunt corporis, sed ante jam sub dOminica increpatione ceciderant ab oculis cordis. Cum enim altae Invectionis jaculo confossus jaceret, humili jam et penetrato corda requirebat, dicens: Domine, quid me vis facere (Ibid.) ? Repulsis videlicet squamis, jam ad cordis viscera veritatis sagitta pervenerat, quando deposita elatione superbiæ, eum quem impugnaverat Dominum confitens, et quid ageret nesciens nesciens, requirebat.