Latin
Part 2, Book 5, Chapter 31
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.31
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XI, num. 45.) Sancta Ecclesia maie viventes in vitiis interficit ore sanctae praedicationis. Sancti quippe apostoli et pastores alii in Ecclesiae corpore quasi dentes idcirco sunL positi, ut vitam carnalium correptione mordeant, eamque a suse duritia pertinaciae confringant. Unde et apostolorum et pastorum primo quasi denti in Ecclesiæ corpore posito, ostensis in figura gentibus, dicitur: Macta et manduca. Quod enim mactatur a vita occiditur, id vero quod comeditur in comedentis corpore commutatur. Macta ergo et manduca dicitur, il est vetustatem earum confere, et a peccato eas in quo vivunt interfice, et in corpus Ecclesiae, videlicet in tua membra, illas converte.