Latin
Part 2, Book 5, Chapter 32
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.32
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 1, in Ezech. ,n. 11.) Aliquando prophetiæ spiritus in praesenti mentem ex parte tangit, et ex parte non tangit. Quod Petri apostoli testatur historia, cum a Cornelio milites missi ei sunt per Spiritum nuntiati. Scriptum quippe est: Dixit Spiritus ei Ecce viri tres quærunt te (Vers. 19). Ad quos ille descendit et requirens dixit: Quæ causa est propter quam venistis? Cujusverbis ostenditur quia eamdem causam per Spiritum non audierat quam a militibus requirebat. In præsenti ergo mentem Petri Spiritus et ex parte tetigerat, et ex parte non tetigerat, quia et adesse milites dixit, et pro qua causa venerant tacuit.