Latin
Part 2, Book 5, Chapter 39
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.39
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXXV, num. 30, 31). Quia nonnunquam nobis bujus mundi jubentur adversa, sciendum summopere est quod si tunc de suo aliquid non habeat, minima est obedientia. Nam cum hujus mundi despectus praecipitur, cum probra adipisci et contumeliae jubentur, nisi hæc ex semetipso animus appetat, obedientiae sibi meritum minuit, quia ad ea quae in bac vita despecta sunt invitus nolensque descendii: ad detrimentum quippe obedientia ducitur, cum mentem ad suscipienda hujus saeculi probra, nequaquam ex aliqua parte etiam sua vota comitantur. Debet igitur obedientia in adversis ex suo aliquid habere, quatenus tanto sit gloriosior, quanto divino ordini jungitur, etiam ex desiderio. Sed hoc pondus virtutis melius ostendimus, si factum beati Pauli memoremus. Paulus divinitus fuerat ut Jerosolymam ascendere debuisset admonitus, sicut ipse Galatis dicit: Deinde post annos quatuordecim iterum ascendi Jerosolymam, assumpto Barnaba et Tito; ascendi autem secundum revelationem (Galat. II, 1). Isquecum in itinere prophetam Agabum reperisset, quanta se adversitas in Jerosolymis maneret audivit. Scriptum quippe est quod idem Agabus zonam Pauli suis pedibus inserens, dixit: Virum cujus hæc zona est, sic alligabunt in Jerusalem, a Paulo autem protinus respondetur: Ego non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum pro nomine Jesu: neque enim preliosiorem facio animam meamquamme. Praeceptione igitur revelationis Jerosolymam pergens, adversa cognoscit, et tamen haec libenter appetit; audit quae timeat, sed ad haec ardentior anhelat. Paulus itaque, Deo aspera et dura disponente, se studuit ad graviora praeparare, et ad adversa etiam ex suo volo ducitur, quia malorum imminentium cognitionem percipit, sed devotione spiritus etiam ad acriora fervescit. Praecunte ergo beati Pauli infracte virtute instituimur, ut si palmam obedientiae veraciter apprehendere nitimur, adversis hujus saeculi etiam ex devotione militemus.