Latin
5.40.1 to 5.40.34
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.40.1-34
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 8, 9, et Reg. Past. part. III, cap. 23; Regul. Pastor. part. III, c. 24, et libro Mor. loco supra laudato. Homil. 26, in Evang. ,n. 12.) Sicut perniciosum est si unitus desit bonis; ita perniciosius, si non desit malis. Reproborum quippe unitas bonorum vitam tanto duriuspraepedit, quanto se ei per collationem durior opponit. Unde praedicatoregregiu gravi Pharisæorum Sadducæorumque persecutione deprehensus, eorum unitatem perniciosam sibi Paulus fore conspiciens, inter semetipsos dividere studuit, quos contra se unitos graviter vidit, et clamavit, dicens: Viri fratres, ego Pharisæus sum, filius Pharisæorum. De spe et resurrectione mortuorum ego judicor. Quianimirum voce percussa protinus contra se vicissim audientium dissiluit turba. Dumque Sadducaei spem resurrectionemque mortuorum esse denegarent, quam Pharisaei juxta sacri eloquii praecepta crederent, facta est in persecutorum unanimitate dissensio. Cumque in duas partes tumultuantium multitudo dividitur, Paulo via ereptionis aperitur. Quem enim turba persequentium unita constrinxerat, divisa laxabat: et divisa turba Paulus illæsus exiit, quæ hunc unita prius immaniter pressit. Eriptuntur etenim justi, dum dividuntur injusti; et ad perfectum vota perveniunt electorum, dum per discordiam confunduntur agmina reproborum. Sed quia sunt nonnulli qui de resurrectione carnis incerti sunt, et hanc tunc rectius docemus, si etiam cordium nostrorum quaestionibus occultis occurrimus; pauca nobis de ipsa resurrectionis fide loquenda sunt. Multi etenim, sicut nos aliquando fuimus, dum carnem in putredinem ossaque in pulverem redigi per sepulcra conspiciunt, reparari ex pulvere carnem et ossa diffidunt, sicque apud se quasi ratiocinantes dicunt: Quando ex pulvere homo reducitur? Quando agitur, ut cinis animetur? Quibus breviter respondemus quia longe minus est Deo re. parare quod fuit, quam creasse quod non fuit. Aut quid mirum si hominem ex pulvere reficit, qui simul omnia ex nihilo creavit?