Latin
Part 2, Book 5, Chapter 4
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.4
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xxxu, num. 27.) Omne peccatum undenarium est, quia dum perversa agit Decalogum transit, Et quia in cilicio peccatum plangitur, hinc est quod in tabernaculo vela cilicina undecimfiunt. Hinc per undecimum psalmum dicitur: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus (Psalm. XI, 1). Hinc Petrus in undenario numero remanere apostolos metuens, Matthiam duodecimum, sorte missa, requisivit. Nisi enim signari culpam per undenarium cerneret, implere numerum apostolorum tam festine duodenario non curaret.