Latin
Part 2, Book 5, Chapter 5
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.5
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. v, num. 65.) Spiritus sanctus a Patre procedens, et de eo quod est Filii accipiens, nostrae tenuiler notitiae infirmitatisinfunditur. Qui tamen super apostolos veniens. per exteriorem sonum tanquam per vehementem spiritum demonstratur, cum dicitur: Dum complerentur dies Pentecostes, erant omnes discipuli pariter in eodem loco, et factus est repente de cælo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis. Sanctus enim Spiritus cum se notitiae humanae infirmitatis insinuat, et sonitu vehe. mentis spiritus, et voce lenis aurae exprimitur, sicut in libro beati Job legitur: Et vocem quasi lenis auræ audivi (Job. iv, t6). Quid enim per vocem aurae nisi cognitio sancti Spiritus designatur? Sanctus itaque Spiritus veniens lenis est et vehemens: lenis, quia notitiam suam, quatenus cognosci utcunque valeat, nostris sensibus temperat; vehemens, quia quantumlibet hanc temperet, adventu tamen suo infirmitatis nostræ cæcitatem illuminando perturbat. Illustratione enim sua nos leniter tangit, sed inopiam nostram immaniter concutit.